- AMARANTUS
- AMARANTUSPliniô auctore, spica purpurea est verius, quam flos aliquis et ipse sine odore. Mirum in eo, gaudere decerpi et laetius venasci. Provenit Augusto mense, durat in aukumnum. Alexandrino palma, qui decerptus asservatur. Mirumque, postquam desecêre cuncti flores madefactus aquâ reviviscit et hibernas coronas facit. Summa eius natura in nomine est appellato, quia non marcescat. In nomine et cyani color, item elichrysi. Omnes autem hi flores non fuêre in usu Alexandri Magni aetate ---- manifestum est postea placuisse. A Graecis tamen repertos quis dubitet: non aliter Italiâ usurpante nomina illorum? et c. l. 21. c. 8. Eum sic describit Franc. Pomey: Flos est Amarantus, minime flos; cum nec turgescat in salycem, nec dehiscat in florem, nec in floia explicetur, nec certam induat, sed in quamvis passim figur am temere luxuriet. Cristam citius dixeris herbescentem et sativam, innumeris contextam filis saturatae purpurae, multifarie coeuntibus; at polite adeo nitentem splendidamque, ut segmentum bombycinum beteromalli cramesini potius intueri te credas, quam florem, quin etiam tum coloris fulgore, tum nitore staminum, heteromallum vincit et obscurat; ex quo cognomen ei vulgo factum est, HETEROMALLI VICTOR FLOS. Gall. Passe velours. De ordine Equestri, cui ab hoc flore nomen, instituto a Christina Regina Sueciae, consule modernos Scriptores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.